15
Sex. Roscius, pater huiusce, municeps Amerinus fuit, cum genere et
nobilitate et pecunia non modo sui municipi, verum etiam eius
vicinitatis facile primus, tum gratia atque hospitiis florens hominum
nobilissimorum. Nam cum Metellis, Serviliis, Scipionibus erat ei non
modo hospitium, verum etiam domesticus usus et consuetudo, quas, ut
aequum est, familias honestatis amplitudinisque gratia nomino. Itaque
ex suis omnibus commodis hoc solum filio reliquit; nam patrimonium
domestici praedones vi ereptum possident, fama et vita innocentis ab
hospitibus amicisque paternis defenditur.
16 Hic cum omni tempore nobilitatis fautor fuisset, tum hoc tumultu
proximo, cum omnium nobilium dignitas et salus in discrimen veniret,
praeter ceteros in ea vicinitate eam partem causamque opera, studio,
auctoritate defendit. Etenim rectum putabat pro eorum honestate se
pugnare, propter quos ipse honestissimus inter suos numerabatur. Postea
quam victoria constituta est ab armisque recessimus, cum
proscriberentur homines atque ex omni regione caperentur ei, qui
adversarii fuisse putabantur, erat ille Romae frequens atque in foro et
in ore omnium cotidie versabatur, magis ut exsultare victoria
nobilitatis videretur quam timere, ne quid ex ea calamitatis sibi
accideret.
17 Erant ei
veteres inimicitiae cum duobus Rosciis Amerinis, quorum alterum sedere
in accusatorum subselliis video, alterum tria huiusce praedia possidere
audio; quas inimicitias si tam cavere potuisset, quam metuere solebat,
viveret. Neque enim, iudices, iniuria metuebat. Nam duo isti sunt T.
Roscii, quorum alteri Capitoni cognomen est, iste, qui adest, Magnus
vocatur, homines eius modi: Alter plurimarum palmarum vetus ac nobilis
gladiator habetur, hic autem nuper se ad eum lanistam contulit, quique
ante hanc pugnam tiro esset quod sciam, facile ipsum magistrum scelere
audaciaque superavit.
18 Nam cum hic Sex. Roscius esset Ameriae, T. autem iste Roscius Romae,
cum hic filius adsiduus in praediis esset cumque se voluntate patris
rei familiari vitaeque rusticae dedisset, iste autem frequens Romae
esset, occiditur ad balneas Pallacinas rediens a cena Sex. Roscius.
Spero ex hoc ipso non esse obscurum, ad quem suspicio malefici
pertineat; verum id, quod adhuc est suspiciosum, nisi perspicuum res
ipsa fecerit, hunc adfinem culpae iudicatote.
19 Occiso
Sex. Roscio primus Ameriam nuntiat Mallius Glaucia quidam, homo tenuis,
libertinus, cliens et familiaris istius T. Rosci, et nuntiat domum non
fili, sed T. Capitonis inimici; et cum Post horam primam noctis occisus
esset, primo diluculo nuntius hic Ameriam venit; decem horis nocturnis
sex et quinquaginta milia passuum cisiis pervolavit, non modo ut
exoptatum inimico nuntium primus adferret, sed etiam cruorem inimici
quam recentissimum telumque paulo ante e corpore extractum ostenderet.
20 Quadriduo quo haec gesta sunt res ad Chrysogonum in castra L. Sullae
Volaterras defertur; magnitudo pecuniae demonstratur; bonitas
praediorum - nam fundos decem et tris reliquit, qui Tiberim fere omnes
tangunt - huius inopia et solitudo commemoratur; demonstrant, cum pater
huiusce Sex. Roscius, homo tam splendidus et gratiosus, nullo negotio
sit occisus, perfacile hunc hominem incautum et rusticum et Romae
ignotum de medio tolli posse; ad eam rem operam suam pollicentur.
21 Ne diutius teneam, iudices, societas coitur. Cum nulla iam
proscriptionis mentio fieret, cum etiam, qui antea metuerant, redirent
ac iam defunctos sese periculis arbitrarentur, nomen refertur in
tabulas Sex. Rosci, hominis studiosissimi nobilitatis; manceps fit
Chrysogonus; tria praedia vel nobilissima Capitoni propria traduntur,
quae hodie possidet; in reliquas omnis fortunas iste T. Roscius nomine
Chrysogoni, quem ad modum ipse dicit, impetum facit. Haec omnia,
iudices, imprudente L. Sulla facta esse certo scio.
22 Neque enim mirum, cum eodem tempore et ea, quae praeterita sunt,
reparet et ea, quae videntur instare, praeparet, cum et pacis
constituendae rationem et belli gerendi potestatem solus habeat, cum
omnes in unum spectent, unus omnia gubernet, cum tot tantisque negotiis
distentus sit, ut respirare libere non possit, si aliquid non
animadvertat, cum praesertim tam multi occupationem eius observent
tempusque aucupentur ut, simul atque ille despexerit, aliquid huiusce
modi moliantur. Huc accedit, quod, quamvis ille felix sit, sicut est,
tamen in tanta felicitate nemo potest esse in magna familia, qui
neminem neque servum neque libertum improbum habeat.
23 Interea iste T. Roscius, vir optimus, procurator Chrysogoni, Ameriam
venit, in praedia huius invadit, hunc miserum, luctu perditum, qui
nondum etiam omnia paterno funeri iusta solvisset, nudum eicit domo
atque focis patriis disque penatibus praecipitem, iudices, exturbat,
ipse amplissimae pecuniae fit dominus. Qui in sua re fuisset
egentissimus, erat, ut fit, insolens in aliena; multa palam domum suam
auferebat; plura clam de medio removebat, non pauca suis adiutoribus
large effuseque donabat, reliqua constituta auctione vendebat.
24 Quod
Amerinis usque eo visum est indignum, ut urbe tota fletus gemitusque
fieret. Etenim multa simul ante oculos versabantur, mors hominis
florentissimi, Sex. Rosci, crudelissima, fili autem eius egestas
indignissima, cui de tanto patrimonio praedo iste nefarius ne iter
quidem ad sepulcrum patrium reliquisset, bonorum emptio flagitiosa,
possessio, furta, rapinae, donationes. Nemo erat, qui non audere omnia
mallet quam videre in Sex. Rosci, viri optimi atque honestissimi, bonis
iactantem se ac dominantem T. Roscium.
25 Itaque decurionum decretum statim fit, ut decem primi proficiscantur
ad L. Sullam doceantque eum, qui vir Sex. Roscius fuerit, conquerantur
de istorum scelere et iniuriis, orent, ut et illius mortui famam et
fili innocentis fortunas conservatas velit. Atque ipsum decretum,
quaeso, cognoscite. [Decretum decurionum.] Legati in castra veniunt.
Intellegitur, iudices, id quod iam ante dixi, imprudente L. Sulla
scelera haec et flagitia fieri. Nam statim Chrysogonus et ipse ad eos
accedit et homines nobilis adlegat, qui peterent, ne ad Sullam adirent,
et omnia Chrysogonum, quae vellent, esse facturum pollicerentur.
26 Usque adeo autem ille pertimuerat, ut mori mallet, quam de his rebus
Sullam doceri. Homines antiqui, qui ex sua natura ceteros fingerent,
cum ille confirmaret sese nomen Sex. Rosci de tabulis exempturum,
praedia vacua filio traditurum, cumque id ita futurum T. Roscius
Capito, qui in decem legatis erat, appromitteret, crediderunt; Ameriam
re inorata reverterunt. Ac primo rem differre cotidie ac procrastinare
isti coeperunt, deinde aliquanto lentius nihil agere atque deludere,
postremo, id quod facile intellectum est, insidias vitae huiusce Sex.
Rosci parare neque sese arbitrari posse diutius alienam pecuniam domino
incolumi obtinere.
27 Quod hic simul atque sensit, de amicorum cognatorumque sententia
Romam confugit et sese ad Caeciliam, Nepotis sororem, Baliarici filiam,
quam honoris causa nomino, contulit, qua pater usus erat plurimum; in
qua muliere, iudices, etiam nunc, id quod omnes semper existimaverunt,
quasi exempli causa vestigia antiqui offici remanent. Ea Sex. Roscium
inopem, eiectum domo atque expulsum ex suis bonis, fugientem latronum
tela et minas recepit domum hospitique oppresso iam desperatoque ab
omnibus opitulata est. Eius virtute, fide, diligentia factum est, ut
hic potius vivus in reos quam occisus in proscriptos referretur.
De parricidio causa dicitur; ratio ab accusatore reddita non est quam ob causam patrem filius occiderit.
62 Quod in minimis noxiis et in his levioribus peccatis quae magis
crebra et iam prope cotidiana sunt vel maxime et primum quaeritur, quae
causa malefici fuerit, id Erucius in parricidio quaeri non putat
oportere. In quo scelere, iudices, etiam cum multae causae convenisse
unum in locum atque inter se congruere videntur, tamen non temere
creditur, neque levi coniectura res penditur, neque testis incertus
auditur, neque accusatoris ingenio res iudicatur. Cum multa antea
commissa maleficia, cum vita hominis perditissima, tum singularis
audacia ostendatur necesse est, neque audacia solum sed summus furor
atque amentia. Haec cum sint omnia, tamen exstent oportet expressa
sceleris vestigia, ubi, qua ratione, per quos, quo tempore maleficium
sit admissum. Quae nisi multa et manifesta sunt, profecto res tam
scelesta, tam atrox, tam nefaria credi non potest.
63 Magna
est enim vis humanitatis; multum valet communio sanguinis; reclamitat
istius modi suspicionibus ipsa natura; portentum atque monstrum
certissimum est esse aliquem humana specie et figura qui tantum
immanitate bestias vicent ut, propter quos hanc suavissimam lucem
aspexerit, eos indignissime luce privarit, cum etiam feras inter sese
partus atque educatio et natura ipsa conciliet.
64 Non ita
multis ante annis aiunt T. Caelium quendam Terracinensem, hominem non
obscurum, cum cenatus cubitum in idem conclave cum duobus
adulescentibus filiis isset, inventum esse mane iugulatum.Cum neque
servus quisquam reperiretur neque liber ad quem ea suspicio pertineret,
id aetatis autem duo filii propter cubantes ne sensisse quidem se
dicerent, nomina filiorum de parricidio delata sunt. Quid poterat tam
esse suspiciosum? neutrumne sensisse? ausum autem esse quemquam se in
id conclave committere eo potissimum tempore cum ibidem essent duo
adulescentes filii qui et sentire et defendere facile possent? Erat
porro nemo in quem ea suspicio conveniret.
65 Tamen, cum planum iudicibus esset factum aperto ostio dormientis eos
repertos esse, iudicio absoluti adulescentes et suspicione omni
liberati sunt. Nemo enim putabat quemquam esse qui, cum omnia divina
atque humana iura scelere nefario polluisset, somnum statim capere
potuisset, propterea quod qui tantum facinus commiserunt non modo sine
cura quiescere sed ne spirare quidem sine metu possunt.
66
Videtisne quos nobis poetae tradiderunt patris ulciscendi causa
supplicium de matre sumpsisse, cum praesertim deorum immortalium iussis
atque oraculis id fecisse dicantur, tamen ut eos agitent Furiae neque
consistere umquam patiantur, quod ne pii quidem sine scelere esse
potuerunt? Sic se res habet, iudices: magnam vim, magnam necessitatem,
magnam possidet religionem paternus maternusque sanguis; ex quo si qua
macula concepta est, non modo elui non potest verum usque eo permanat
ad animum ut summus furor atque amentia consequatur.
67 Nolite enim putare, quem ad modum in fabulis saepenumero videtis,
eos qui aliquid impie scelerateque commiserint agitari et perterreri
Furiarum taedis ardentibus. Sua quemque fraus et suus terror maxime
vexat, suum quemque scelus agitat amentiaque adficit, suae malae
cogitationes conscientiaeque animi terrent; hae sunt impiis adsiduae
domesticaeque Furiae quae dies noctesque parentium poenas a
consceleratissimis filiis repetant.
68 Haec magnitudo malefici facit ut, nisi paene manifestum parricidium
proferatur, credibile non sit, nisi turpis adulescentia, nisi omnibus
flagitiis vita inquinata, nisi sumptus effusi cum probro atque
dedecore, nisi prorupta audacia, nisi tanta temeritas ut non procul
abhorreat ab insania. Accedat huc oportet odium parentis,
animadversionis paternae metus, amici improbi, servi conscii, tempus
idoneum, locus opportune captus ad eam rem; paene dicam, respersas
manus sanguine paterno iudices videant oportet, si tantum facinus, tam
immane, tam acerbum credituri sunt.
69 Qua re hoc quo minus est credibile, nisi ostenditur, eo magis est, si convincitur, vindicandum. Itaque
cum multis ex rebus intellegi potest maiores nostros non modo armis
plus quam ceteras nationes verum etiam consilio sapientiaque potuisse,
tum ex hac re vel maxime quod in impios singulare supplicium
invenerunt. Qua in re quantum prudentia praestiterint eis qui apud
ceteros sapientissimi fuisse dicuntur considerate.
70 Prudentissima civitas Atheniensium, dum ea rerum potita est,
fuisse traditur; eius porro civitatis sapientissimum Solonem dicunt
fuisse, eum qui leges quibus hodie quoque utuntur scripserit. Is cum
interrogaretur cur nullum supplicium constituisset in eum qui parentem
necasset, respondit se id neminem facturum putasse. Sapienter fecisse
dicitur, cum de eo nihil sanxerit quod antea commissum non erat, ne non
tam prohibere quam admonere videretur. Quanto nostri maiores
sapientius! qui cum intellegerent nihil esse tam sanctum quod non
aliquando violaret audacia, supplicium in parricidas singulare
excogitaverunt ut, quos natura ipsa retinere in officio non potuisset,
ei magnitudine poenae a maleficio summoverentur. Insui voluerunt in
culleum vivos atque ita in flumen deici.
71 O
singularem sapientiam, iudices! Nonne videntur hunc hominem ex rerum
natura sustulisse et eripuisse cui repente caelum, solem, aquam
terramque ademerint ut, qui eum necasset unde ipse natus esset, careret
eis rebus omnibus ex quibus omnia nata esse dicuntur? Noluerunt feris
corpus obicere ne bestiis quoque quae tantum scelus attigissent
immanioribus uteremur; non sic nudos in flumen deicere ne, cum delati
essent in mare, ipsum polluerent quo cetera quae violata sunt expiari
putantur; denique nihil tam vile neque tam volgare est cuius partem
ullam reliquerint.
72 Etenim quid tam est commune quam spiritus vivis, terra mortuis, mare
fluctuantibus, litus eiectis? Ita vivunt, dum possunt, ut ducere animam
de caelo non queant, ita moriuntur ut eorum ossa terra non tangat, ita
iactantur fluctibus ut numquam adluantur, ita postremo eiciuntur ut ne
ad saxa quidem mortui conquiescant. Tanti malefici crimen, cui
maleficio tam insigne supplicium est constitutum, probare te, Eruci,
censes posse talibus viris, si ne causam quidem malefici protuleris? Si
hunc apud bonorum emptores ipsos accusares eique iudicio Chrysogonus
praeesset, tamen diligentius paratiusque venisses.